- CYNOPOLIS
- CYNOPOLISi. e. canum civitas, in Aegypto, ubi Anubis colitur. Steph. Graece Κυνῶν πόλις. Eius incolae Cynopolitae, inter quos et Oxyrynchitas cruentum belluin ortum esse, quod alteri alterorum Numina odissent; refert Plut. de Isid. et Osir. Οἱ δὲ Ο᾿ξυρυνχῖται καθ᾿ ἡμᾶ; τῶ Κυνοπολιτῶν τὸν ἱξύρυγχον ἰχθῦν ἐςθιόντων κύνας συλλαβόντες καὶ θύςαντες, ὡς ἱερεῖον, κατέφαγον. Ε᾿κ δὲ τούτου καταςτάντες εἰς πόλεμον, ἀλλήλους δὲ διέθηκαν κακῶς καὶ ὕςτςρον ὑπὸ Ρ῾ωμαίων κολαζόμενοι διετέθη???αν. Oxyrynchitae vero nostri, Cynopolitarum Oxyrynchum pistem edentium canes interceptos mactârunt, et ederunt. Unde bellô coortô, tum ipsi se invicem miseris modis asslixevunt, tum gravins postmodum a Romanis asslicti sunt. Vicini nempe hi populi erant, et fluminis saltem alveô dirempti, reste Strabone: Ptolemaeus vero in eodem latere Nili, quôd ad Occidentem est, utramque locat gentem; quod et Itinerarii facit auctor. Unde horum potius bellum, nomine tamen Ombitarum et Tentyritanorum, quae nomina mollius meliusque versum initent, descripsisse Iuvenalem, Sat. 15. suspicatur Salmasius. Inde Cynopolitica Praefectura seu Cynopolites Nomus, cuius urbs haec Metropolis fuit, ex adverso Coae Insul. Vide praefatrum Auctorem, ad Solin. p. 452.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.